- IMPUDENS
- IMPUDENSin Iure Hebraeo, ad testimonium in Foro dicendum non admittebatur olim. Arcebantur enim decem hominum genera, ut habet Maimonides Tract. Aldoth. c. 9, 10. et 11. etc. Feminae, Servi, Minores, Fatui, Surdi, quibuscum copulant Mutos, Caeci. Impii, Impudentiores, Propinqui, falsi ante convicti. Et quidem Impudentioris exemplum afferunt Magistri, comedentis in plateis coram populo, nudi ambulantis in plateis aliorumque similium, Quoniam ejusmodi universi reputantur, ut canes. Nique testimonium fallum metuebant. Vide Ioh. Selden. de Synedr. l. 2. c. 9. 11. et 13. Arnob. vero, in apertis manifesisque mendaciis calumniam nihilominus inculcare ac defendere, pro Impudentiae apice habet, adv. Gentes l. 1. Non calumniari vos improbe in apertis conspicitis manifestisque mendaciis. Ubi improbe, i. e. impudentissime, ait: ut qui rapit propalam, dicitur fur improbior Iure-Coss. Certe impudentiae pars est τὸ τὰ φανερὰ ἀρονεῖςθαι, Aristot. Rhetor. Plaut. hinc Menaechmis. Act. 4. sc. 2. v. 51.Nihil hoc confidentius, qui quae vides, ea pernegat.Et in Aristoph. Equitib. ubi Cleon et Α᾿λλαντοπώλης de laude Impudentiae contendunt. Cleon quidem ait omni pudore deposito furta sua confiteri se, nec ullam inde infamiam reformidare: at Agoracritus non solum furari se adicit, sed etiam aperta manifestaque furta pernegare, imo periurio caput obligare se.ΚΛ. Ο῾μολογῶ κλέπτην. σὺ δ᾿ οὐχὶ;ΑΛ. Νὴ τὸν Ε῾ρμην` τὸν Α᾿γοραῖον.Κᾀπιορκᾶ γε βλεπόντων.Vide Desid. Herald. ad loc. Arnob. ut et l. 2. p. 79. et seqq. et supra ubi de canis convitio, infra quoque in voce Pallidi. Apud Athenienses Impudentiae aram dicatam, prodidit Theophrast. de L. L.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.